- JANSENISTAE
- JANSENISTAEin Eccl. Rom. a Corn. Iansenio Ep. Iprensi in Flandtia nomen habentes, doctrinae Augustini contra Pelagranos et Semipelagianos defensione susceptâ, adversarios nacti sunt Molinistas, qui de Gratia et Libero Arbitrio ad Semipelagianos propius accedere videbantur. Ut vero in herba malum succideretur, Urbanus VIII. Bullâ editâ A. C. 1641. repetitaque Constitutione Pii V. et Decreto Pauli V. ne quis imposterum de materia Auxiliorum divinorum, sine expressa et speciali licentia tractaret, inhibuit: iterumque A. C. 1644. perpetuum contradicentibus silentium imposuit. Sequutus ipsum Innoc. X. iisdem vestigiis institit, omnesque libros utrinque de hac materia scriptos prohibuit, statim sub initium Pontificatus sui, A. C. 1645. Verum his Bullis acrius cum accenderentur odia, aliis falsa Iansenio affingi, doctrinam hanc non illius, non nuperum inventum (namque Mich. Baius Cancell. Acad. Lovan. idem iam senserat sub Philippo II. et Pio V.) imo ipsius Augustini doctrinam esse, dicentibus: aliis infallibilitatem Pontificum Rom. contra obicientibus: ulterius progreslus V. Propositiones Iansenii, editâ A. C. 1653. Bullâ damnavit, in qua recipienda Episcopotum Galliae maior pars consensit, Archiep. vero Senonensis, Ep. Ambianensis aliique subscribere renuêrunt. Alex. VII. deceslore acriot, Bullâ A. C. 1657. evulgatâ, easdem Propositiones, etiam in sensu a Iansenio intento, condemnavit; cumque ne sic quidem moti fluctus quiescerent, et in Gallia maxime Iansenismus incrementum caperet, novam Bullam emisit, Formulaque adversus Iansenium compositâ, in eius verba Clerum adegit, A. C. 1664. quo pacto tota illa inter Iansenistas S. Augustinianos (quo potius nomine illi insigniri volebant) et Iesuitas controversia, tandem in quaestionem de Infallibititate Papae exiit. Nec vero de hoc saltem controvertebatur inter utrosque, sed et circa Attritionem; ac Iansenistae quidem quaestionem hanc, An illa Attritio, quae concipitur ex metu gehennae, excludens voluntatem peccandi, cum spe veniae ad impetrandam gratiam in Sacramento paenitentiae, requirat insuper aliquem actum dilectionis Dei? affirmabant, negantibus Iesuitis, Sirmondo potissimum, Annato, Pinterello, Moynto, aliis. Accessit nova odii materies, a Versione Novi Test. Montibus Hannoniae edita, quae cum Vulgata parum consentire, et gratiam seipsâ efficacem adstruere videbatur; cui etiam praefatione praemissâ S. Scripturae lectionem cuivis neceslariam asserebant Iansenistae: unde quae illis in Gallia contigerint, aliaque huc pertinentia, vide apud Georg. Horn. Hist. Eccl. Novi Test. Periodo III. Art. 3. §. 68. nec non Continuat. §. 15. et seqq. adde Heidegger. Hist. Papatus §. 245. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.